# De Genesi Ad Litteram 3.16

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.16

Dicet aliquis: cur ergo inuicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut uindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione uirtutem? ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt aliarum. nec recte possumus dicere: non essent aliae, quibus aliae uescerentur. habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros. ordines suos: quae cuncta merito considerata laudantur nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis etiam ex alio in aliud transeundo mutantur. quod si stultos latet, sublucet proproficientibus clarumque perfectis est. et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones, ut uideat, quantum sibi satagendum sit pro salute spiritali et sempiterna, qua omnibus inrationalibus animantibus antecellit, cum illa uideat a maximis elephantis usque ad minimos uermiculos pro salute corporali et temporali. quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, siue resistendo sine cauendo agere quidquid ualent: quod non adparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt, alia se uel repugnandi uiribus uel fugae praesidio uel latebrarum munimine tuentur. nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae uis est, quae illam conpagem ineffabili permixtione uitaliter continet et in quandam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter patitur corrumpi atque dissolui.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
