Latin
Book 3
Augustine, De Genesi Ad Litteram 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri et de quibusdam lignis infructuosis, uel cur uel quando creata sint, cum deus dixerit: producat terra herbam pabuli seminantem semen et lignum fructiferum faciens fructum. sed qui ita mouentur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus. . utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. quantae autem sint utilitates, siue manifestae siue occultae, omnium, quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur et ab expertis cetera inquirant. Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: spinas et tribulos pariet tibi. nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. sed ut in agris, in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae ualere credi potest, cum possent alibi nasci uel ad auium pecorumque pastus uel ad ipsorum hominum aliquos usus. quamquam et ille sensus non abhorret ab his uerbis, quo ita intellegitur dictum: spinas et tribulos pariet tibi, ut haec etiam antea terra pariens non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiusque modi animalibus conuenientem cibum —sunt enim, quae his generibus, et mollioribus et aridioribus, commode suauiterque uescantur —tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare, non quod aliis locis haec antea nascerentur et postea in agris, quos homo ad capiendas fruges coleret, sed et prius et postea in isdem locis, prius tamen non homini, post autem homini, ut hoc significetur, quod additum est: tibi, quia non est dictum: spinas et tribulos pariet, sed: pariet tibi, id est, ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.