Latin
Book 3
Augustine, De Genesi Ad Litteram 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hos etiam aerios caelos quondam perisse diluuio in quadam earum, quae canonicae appellantur, epistula legimus. neque enim umida illa natura, quae ita concreuerat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet uertices, potuit ad sidera peruenire. sed quia huius aeris umidioris, in quo aues uolant, uel tota uel prope tota spatia conpleuerat, perisse, qui fuerant, caelos in illa epistula scribitur. quod nescio quemadmodum possit intellegi nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conuersa; alioquin non perierunt tunc isti caeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occuparet. itaque facilius eos secundum illius epistulae auctoritatem perisse credimus et alios, sicut ibi scribitur, repositos extentis uidelicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris caeli natura loco suo cederet. Oportebat itaque, ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea uero de terra, quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est uentum et nubila contrahat, et possit uolatus auium sustinere. quapropter etiamsi uerum dixit quidam saecularium poetarum: nubes excedit Olympus, et: pacem magna tenent, quia perhibetur in Olympi uertice aer esse tam tenuis, ut neque nebulis obumbretur nec turbetur uento nec sustentare alites possit nec ipsos, qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consuerunt, tamen et ipse aer est, unde aquis uicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conuersus diluuii tempore creditur. neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei caeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.