# De Genesi Ad Litteram 3.8

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.8

Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum appellata. sed si propterea sic appellarentur, daretur auibus nomen animae uiuae. cum uero et ipsa uolatilia dicta sunt. sicut illa reptilia, ut subaudiatur animarum uiuarum, fatendum est, ut arbitror. ita dictum, ac si diceretur: quae sunt in animabus uiuis reptilia uel uolatilia, sicut dici posset: ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. quamquam enim sint et animalia terrestria, quae repunt super terram, tamen ex multo maiore numero pedibus mouentur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis 'gradiuntur. Nonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior; sed fallit eos experientia minor. nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. nam fons quidam magnus Bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. non itaque frustra mihi uidetur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aues uolatilia; nam si uel nulla memoria uel sensus tardior animae uiuae nomen repulisset a piscibus, uolatilibus certe adhiberetur, quorum uita in oculis nostris est et memor et garrula et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
