# De Genesi Ad Litteram 4.16

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.16

Illud quoque adtendendum est, quod dei requiem, qua de se ipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intellegamus, quomodo dicatur etiam requiescere in nobis: quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. requies igitur dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono; et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono, quod ipse est, non ipse bono, quod nos sumus. nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona ualde, in quibus fecit et nos. porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono indiget, qui bono, quod fecit, non eget. haec est eius requies ab omnibus operibus suis, quae fecit. quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in se ipso requiescendo, uerum omnino nulla faciendo. sed bona facere si non posset, nulla esset potentia; si autem posset nec faceret, magna esset inuidentia. quia ergo est omnipotens et bonus, omnia ualde bona fecit; quia uero se ipso bono perfecte beatus est, ab omnibus, quae fecit, in se ipso requieuit, ea scilicet requie, a qua numquam recessit. sed si diceretur requieuisse a faciendis. nihil aliud quam non fecisse intellegeretur: nisi autem diceretur requieuisse a factis, non eis egere, quae fecit, minus commendaretur. Quo itaque die hoc commendari oportuisse nisi septimo? intellegit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus. perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies dei nobis erat commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis, procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus, qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
