# De Genesi Ad Litteram 4.18.1-7

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 4.18.1 to 4.18.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.18.1

Et quod apud illum quidem quieti eius nec mane nec uespera est, quia nec aperitur initio nec clauditur fine, perfectis autem operibus eius mane habet et uesperam non habet, perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conuersionis ad quietem creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea, quae facta sunt. ac per hoc requies dei non ipsi deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere, quod ab illo perficitur, et in eo habere mane — in suo enim genere tamquam uespera terminatum est — sed in deo uesperam habere iam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius.. In illis enim diebus, quibus omnia creabantur, uesperam terminum conditae creaturae, mane autem initium condendae alterius accipiebamus. ac per hoc quinti diei uespera terminus est conditae quinto die creaturae, mane autem, quod post ipsam uesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae, qua condita tamquam eius terminus facta est uespera. et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam uesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis uniuersae creaturae in requie creatoris. neque enim caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, uniuersa scilicet spiritalis corporalisque creatura in se ipsa manet, sed utique in illo, de quo dictum est: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, quia, etsi unaquaeque pars potest esse in toto, cuius pars est, ipsum tamen totum non est nisi in illo, a quo conditum est. et ideo non absurde intellegitur sexto die conpleto post eius uesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in ceteris, sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius, quod conditum est, in illius quiete, qui condidit.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
