# De Genesi Ad Litteram 4.18.15-28

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 4.18.15 to 4.18.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.18.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.18.15

pro sui generis modulo stabilitur, ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat. ac per hoc ipsa uniuersitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine, quo in deo est, non sicut deus, sed tamen ita, ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete, qui nihil praeter se adpetit, quo adepto requiescat. et ideo, dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se, ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit, quod ipse est, in illo autem quietis locum, quo seruet, quod ipsa est. scio, quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis, quae corporibus occupantur . sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tamquam adpetitu perueniunt, ut eo conperto requiescant, ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritalia uerbum transfertur, ut dicatur - locus, cum res ipsa plurimum distet. Initium ergo creaturae in quiete creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post uesperam sexti diei ; non enim posset in eo nisi perfecta requiescere . proinde sexto die consummatis omnibus factaque uespera factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo, a quo facta est requiescere. quo initio eum in se ipso requiescentem ubi et ipsa requiescere posset inuenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille huius eguit ad quietem suam. sed quoniam quidquid erit uniuersa creatura quibuslibet mutationibus suis non utique nihil erit, ideo creatura uniuersa in creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde uespera fuit. . Hoc diximus, cur septimus dies, in quo requieuit deus ab omnibus operibus suis, mane habuerit post uesperam sexti, uesperam uero non habuerit.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
