# De Genesi Ad Litteram 4.2.1-19

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 4.2.1 to 4.2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.2.1

Inuenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum ea ratione, quod suis partibus conpleatur; sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus conpleatur, talibus dumtaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum, cuius partes sunt; talis enim pars numeri dici potest quota sit. nam ternarius numerus potest dici pars non tantum senarii, cuius dimidia est, sed omnium ampliorum, quam est ipse ternarius. nam et quaternarii et quinarii pars maior ternarius est; potest enim diuidi et quaternarius in tria et unum et quinarius in tria et duo. et septenarii et octonarii et nouenarii et quidquid ultra est numerorum pars est ternarius non maior uel dimidia, sed minor. nam septenarius quoque diuidi potest in tria et quattuor et octonarius in tria et quinque et nouenarius in tria et sex; sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars nisi tantum nouenarii, cuius pars tertia est sicut senarii dimidia. itaque horum omnium, quos commemoraui, nullus consummatur ex aliquot ternariis nisi senarius et nouenarius. nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus. Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis ipse conpletur. alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii uero ampliorem; certis autem interuallorum rationibus pauciores inueniuntur, qui suis partibus conpleantur, quarum summa nec citra insistat nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus, cuius partes sunt. horum primus senarius est. nam unius in numeris nullae partes sunt. sic enim dicitur et unum in numeris, quibus numeramus, ut non habeat dimidium uel aliquam partem, sed uere ac pure et simpliciter unum sit. duorum autem pars unum est et ea dimidia nec ulla altera.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
