Latin
4.2.20 to 4.2.41
Augustine, De Genesi Ad Litteram 4.2.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
ternarius uero duas habet, unam, quae dici possit quota sit —quod est unum; nam tertia eius est -et aliam maiorem, quae non possit dici quota sit, id est duo; nec huius ergo conputari possunt partes illae. de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. porro quaternarius duas habet tales: nam unum quarta eius est, duo dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt. non quaternarium. non ergo eum conplent partes suae, quia in summa minore consistunt. quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est; nam et duo quamuis pars eius minor sit et tria maior, neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit. senarius uero tres partes tales habet: sextam, tertiam, dimidiam . sexta eius unum est, tertia duo, dimidia tria. haec autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eundem consummant perficiuntque senarium. Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam,. quod est unum, octonarius tres: octauam, quartam, dimidiam, id est: unum, duo et quattuor . sed haec similiter ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo inplent eundem octonarium. nouenarius duas habet: nonam, quod est unum, et tertiam, quod est tria. haec autem simul quaternarium faciunt longe nouenario minorem. denarius tres habet partes tales: unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam: qui numeri simul ducti ad octonarium perueniunt, non ad denarium. undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam et quinarius solam quintam et ternarius solam tertiam et binarius solam dimidiam, quod in omnibus unum est. duodenarius uero partibus suis talibus simul ductis non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sedecim perueniunt.