# De Genesi Ad Litteram 4.2.42-58

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 4.2.42 to 4.2.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.2.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.2.42

habet enim eas quinque: duodecimam, sextam. quartam, tertiam, dimidiam . nam duodecima eius unum est, sexta duo, quarta tria, tertia quattuor, dimidia sex: unum autem et duo et tria et quattuor et sex in summam ducta sedecim faciunt. Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas, sicut ternarius et quinarius et ceteri eiusmodi, aut ita plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in summam redactae uel citra insistant, sicut est octonarius et nouenarius et alii plurimi, uel ultra excedant, sicut duodecimus et duodeuicesimus et multi tales. plures ergo reperiuntur quilibet horum quam illi, qui perfecti uocantur, eo, quod suis simul ductis talibus partibus conpleantur. nam post senarium duodetricesimus inuenitur, qui similiter suis partibus talibus constat; habet enim eas quinque: uicesimam et octauam, quartam decimam, septimam, quartam, dimidiam; id est: unum et duo et quattuor et septem et quattuordecim . quae simul ductae eundem duodetricesimum conplent; fiunt enim uiginti octo. et quanto magis numerorum ordo procedit, tanto productioribus pro rata portione interuallis reperiuntur hi numeri, qui suis talibus partibus in summam redactis ad se ipsos occurrunt, dicunturque perfecti. quorum enim numerorum tales partes simul ductae non inplent eosdem numeros, quorum partes sunt, inperfecti nominantur; quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur. Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit deus opera sua, quae fecit. ita enim scriptum est: et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit — nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat: unum sexta, duo tertia, tria dimidia — ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius: uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra .

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
