# De Genesi Ad Litteram 4.2.59-67

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 4.2.59 to 4.2.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.2.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.2.59

sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus inpleuit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia. at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditauit. reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam uniuersitatem uisibilem ex elementis omnibus factam, uisibilia suis et congruis motibus agerentur . primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum, deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die aquarum. alio terrarum. nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse deum facere uno die cuncta, si uellet, aut, si uellet, biduo: uno die spiritalem creaturam et alio die corporalem, siue uno die caelum cum omnibus pertinentibus et alio terram cum omnibus. quae in ea sunt . et omnino quando uellet et quamdiu uellet et quomodo uellet. quis est, qui dicat uoluntati eius aliquid potuisse resistere?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
