Latin
4.32.1 to 4.32.12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 4.32.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
An etiam tunc simul omnia, quoniam non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol et in locum suum redit, ut rursus oriatur, sed secundum potentiam spiritalem mentis angelicae cuncta quae uoluerit simul notitia facillima conprehendente? nec ideo tamen sine ordine, quo adparet conexio praecedentium sequentiumque causarum. neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant: quae item priora sunt in uerbo, per quod facta sunt omnia, quam in his, quae facta sunt, omnibus. mens itaque humana prius haec, quae facta sunt, per sensus corporis experitur eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas peruenire, principaliter atque incommutabiliter manentes in uerbo dei, ac sic inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspicere. quod quanta tarditate ac difficultate agat et quanta temporis mora propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam, etiam quae feruentissimo studio rapitur, ut instanter ac perseueranter haec agat. quis ignorat? mens uero angelica pura caritate inhaerens uerbo dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet cetera, prius ea uidit in uerbo dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in eius fiebant cognitione cum deus dicebat, ut fierent, quam in sua propria natura :quae itidem facta in eis ipsis etiam cognouit minore utique notitia, quae uespera dicta est. quam notitiam sane praecedebant quae fiebant, quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest; nisi enim prius sit, quod cognoscatur, cognosci non potest. post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius se ipsa quam creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem creatoris adsurgeret. cum uero factum est, faciendum erat aliud et cognoscendum deo dicente: fiat, ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae et posset rursus dici: et sic est factum, ac deinde in natura propria, ubi sequente uespera nosceretur.