# De Genesi Ad Litteram 4.34.1-8

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 4.34.1 to 4.34.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.34.1

Quomodo ergo dicimus septies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a uespere ad mane, cum ipsa tria simul, id est et diem et uesperam et mane semel ei habere suffecerit, cum simul uniuersam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem et in eius ipsius natura cognosceret propter uesperam et creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? aut quomodo praecedebat mane, ut in uerbo cognosceret, quid esset deo postea faciendum, id ipsum etiam consequenter uespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia omnia simul facta sunt? immo uero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt, quia et haec scriptura, quae per memoratos dies narrat opera dei, et illa, quae simul eum dicit fecisse omnia, uerax est; et utraque una est, quia uno spiritu ueritatis inspirante conscripta est. Sed in his rebus, in quibus quid prius sit uel posterius, interualla temporum non demonstrant, quamuis utrumque dici possit, id est et simul et prius atque posterius, facilius tamen intellegitur quod dicitur simul quam quod prius atque posterius: uelut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est, quod ad eum acies nostra peruenire non posset, nisi transiret totum aeris caelique spatium, quod inter nos et ipsum est. hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? nec utique perueniret eadem acies uel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem, qui est super mare, nisi prius transisset eum, qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco, ubi sumus, usque ad litus maris. deinde, si ad eandem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem, qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius, qui super mare, quod primum occurrit, extenditur.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
