Latin
4.34.9 to 4.34.23
Augustine, De Genesi Ad Litteram 4.34.9-23
Unproofread scanNot analysed yet
faciamus iam post illas transmarinas terras nonnisi oceanum remanere. numquid et aerem, qui super oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra oceanum supra terram est? oceani autem magnitudo inconparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem, qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum et postea quidquid ultra est tum demum ad solem perueniant, quem uidemus. num igitur quia totiens hic diximus „prius" et "postea-, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? si enim clausis oculis faciem contra uisuri solem ponamus, nonne mox, ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos inuenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus, ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse uideantur quam illa quo intenderat peruenisse? et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari conpararique non possit. nempe hic et illa omnia tam ampla inmensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est et. quid prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est. Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere uellet apostolus, in ictu oculi dixit fieri. neque enim aliquid in rerum corporearum motibus uel ictibus potest celerius inueniri. quodsi oculorum carnalium acies celeritate potest tantum, quid mentis acies uel humanae? quanto magis angelicae? quid iam de ipsius summae dei sapientiae celeritate dicatur, quae adtingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit? in his ergo, quae simul facta sunt, nemo uidet, quid prius posteriusue fieri debuerit, nisi in illa sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.