# De Genesi Ad Litteram 4.8

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.8

Iam uero, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et ideo eundem diem benedixisse et sanctificasse, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, ut, quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur adtingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. numquid enim dici uel credi fas est deum laborasse in operando, cum ea, quae supra scripta sunt, condidit, quando dicebat, et fiebant? ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. quamuis enim humana uerba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget, tamen, cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo, quod scriptum est, cum deus dixit: fiat lux, fiat firmamentum et cetera usque in finem operum, quae sexto die consummauit, nimis absurdi deliramenti est istum uel hominis, nedum dei, laborem putare. An forte quis dixerit dicendo quidem, ut fierent, quae continuo facta sunt, deum non laborasse, sed forte cogitando, quid fieri debuisset, qua cura uelut liberatus rerum perfectione requieuerit et eo merito diem, quo primum factus est, ab hac animi intentione securus benedicere et sanctificare uoluerit? quodsi haec sapere multum desipere est — rerum enim condendarum tam facultas quam facilitas inconparabilis et 9 ineffabilis est apud deum — quid restat, ut intellegamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creauit, in se ipso requiem praebuisse post eius perfectionem per donum spiritus sancti, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut illuc feramur adpetitu desiderii, quo cum uenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? sicut enim recte dicitur deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte dicitur deus requiescere, cum eius munere requiescimus. Hoc quidem recte intellegimus, quia et uerum est et non magnae intentionis indiget, ut uideamus ita dici requiescere deum, cum requiescere nos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. neque enim deus temporaliter cognoscit, quod ante non nouerat, et tamen dicit Abrahae: nunc cognoui, quoniam times deum: ubi quid aliud accipimus, nisi: nunc feci, ut cognosceres? his locutionum modis. cum ea, quae non accidunt deo, tamquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus, ut nobis accidant, ea dumtaxat, quae laudabilia sunt, et haec quantum scripturarum usus admittit. neque enim temere nos aliquid de deo tale dicere debemus, quod in scriptura eius non legimus.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
