# De Genesi Ad Litteram 5.1.1-9

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 5.1.1 to 5.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.1.1

Hic est liber creaturae caeli et terae, (?) cum factus est dies, (?) fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. non enim pluerat deus super terram et homo non erat, qui operaretur terram. fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. nunc certe firmior fit illa sententia, qua intellegitur unum diem fecisse deum, unde iam illi sex uel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint, quandoquidem apertius sancta scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta, quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert: hic est liber creaturae uel facturae caeli et terrae, cum factus est dies. neque enim quisque dicturus est caelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat, antequam conditus insinuaretur dies, in principio fecit deus caelum et terram. illud enim si eo modo intellegitur, ut aliquid deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi suo loco dixi, quod dicendum putaui, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. nunc autem, hic est, inquit, liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, satis, ut opinor, ostendens non hic se ita commemorasse caelum et terram, sicut in principio, antequam fieret dies, cum tenebrae essent super abyssum, sed quomodo factum est caelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus uniuersa creatura disposita atque conposita reddit hanc speciem, quae mundus uocatur. Illud hic ergo caelum commemoratum est, quod cum creasset deus firmamentum uocauit, cum omnibus, quae in illo sunt, et ea terra, quae cum abysso imum obtinebat locum, cum omnibus, quae in ea sunt. sequitur enim et adiungit: fecit deus caelum et terram, ut caeli et terrae nomine et praemisso, antequam factum diem commemoraret, et repetito, cum commemorasset, non sinat suspicari ita se nunc caelum et terram nominasse, sicut in principio, antequam esset creatus dies.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
