# De Genesi Ad Litteram 5.1.10-17

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 5.1.10 to 5.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.1.10

sic enim uerba contexuit: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, ut, si quisquam uelit sic intellegere, quod superius positum est: liber creaturae caeli et terrae, quemadmodum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt caelum et terra et postea factus est dies, corrigatur consequentibus uerbis, quia et post commemoratum factum diem rursus caeli et terrae nomen adiunctum est. Quamquam et hoc, quod positum est "cum" et sic adiunctum, factus est dies, cuiuis contentioso extorqueat alium intellectum esse non posse. si enim ita esset interpositum, ut diceretur: hic est liber creaturae caeli et terrae. factus est dies, fecit deus caelum et terram, quisquam forte arbitraretur librum creaturae caeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est: in principio fecit deus caelum et terram ante conditum diem, ac deinde subiunctum: factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod deus fecerit diem : inde continuo rursum dictum: fecit deus caelum et terram, tamquam sic iam, quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. sed quia ita interpositum est, ut diceretur: cum factus est dies. siue hoc superioribus uerbis conectas, ut sit una sententia: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, siue inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, procul dubio cogit eo modo se intellegi caelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. deinde cum dictum esset: fecit deus caelum et terram, additum est: et omne uiride agri, quae certe manifestum est tertio die facta. unde liquidius adparet eundem illum esse unum diem, quem fecit deus, quo repetito factus est et secundus et tertius et ceteri usque ad septimum diem.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
