Latin
Book 5
Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
De primis ergo illis diuinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent, ea nouerat, sicut scriptura -testatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea deum fecisse, quae nouerat? porro si nouerat. ubi nisi apud se ipsum, apud quem uerbum erat, per quod facta sunt omnia? nam si extra se ipsum ea nouerat, quis eum docuerat? quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Quamquam et ea, quae sequuntur in euangelio, satis adserant istam sententiam; adiungit enim euangelista et dicit: quod factum est, in illo uita est, et uita erat lux hominum, quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem dei, non habent ueram lucem suam nisi ipsum uerbum dei. per quod facta sunt omnia, cuius participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae.