# De Genesi Ad Litteram 5.23.23-34

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 5.23.23 to 5.23.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.23.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.23.23

porum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae deus usque nunc operatur. Quae cum ita sint, hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri. antequam exortum est. non sic, quomodo facit opere, quo nunc usque operatur per pluuiam et hominum agriculturam — ad hoc enim adiunctum est: non enim pluerat deus super terram nec erat homo qui operaretur terram — sed illo modo, quo creauit omnia simul senarioque dierum numero consummauit. cum diem, quem fecit, eis, quae fecit, sexies praesentauit non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. a quibus operibus in die septimo requieuit. etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus . et ideo non eum in quolibet opere suo , sed in sua requie benedixit et sanctificauit. unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea. quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et regens sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. quorum operum eius, quae nunc usque operatur, per uolumina temporum explicandorum uelut exordium narrandi sumens ait scriptura: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. de quo fonte quia diximus, quod dicendum putauimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
