Latin
5.4.1 to 5.4.18
Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.4.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sibi ergo uult etiam quod sequitur? nam ita sermo contexitur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. quid est hoc? nonne quaerendum est, ubi ea fecerit, antequam essent super terram et antequam exorta sunt? quis enim non procliuius crederet tunc ea deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc diuino eloquio ista deum ante fecisse, quam exorerentur, ut, si ubi facta sint inuenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta quisquis huic scripturae pie credit; inpie quippe non credit. Quid ergo dicemus? an, quod nonnulli putauerunt, in ipso uerbo dei facta omnia. antequam exorerentur in terra? sed, si . hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt; aperte autem scriptura dicit: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur. si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies, ac per hoc non in uerbo, quod patri coaeternum est, antequam dies, antequam omnino aliquid fieret, sed cum factus est dies. nam illa, quae in uerbo dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt; haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut scripturae uerba declarant, sed tamen antequam essent super terram et antequam exorerentur: quod de uiridibus et feno agri dictum est. Ubi ergo? an in ipsa terra causaliter et rationabiliter, sicut in seminibus iam sunt omnia, antequam euoluant quodammodo atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? sed ista semina, quae uidemus, iam super terram sunt, iam exorta sunt.