Latin
5.5.12 to 5.5.26
Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.5.12-26
Unproofread scanNot analysed yet
oportebat enim, ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per creatorem, non creatorem per creaturam posset agnoscere. secundo firmamentum, unde corporeus incipit mundus. tertio species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. sic enim terra ad dei uerbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum, quos per tempora exereret secundum suum genus. deinde, posteaquam haec uelut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior rebus, quae intra mundum mouentur, uisibilibus ordinaretur. quinto aquarum natura, quia caelo aerique coniungitur, produxit ad dei uerbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et uolatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exererentur. sexto terrestria similiter animalia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima, nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea uisibiliter explicaret. Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognouit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies ea, quae facta sunt, in creatore primitus et in ipsis consequenter agnoscens nec in ipsis remanens, sed eorum etiam posteriorem cognitionem ad dei referens dilectionem, uesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. postremo quietis sui creatoris, quia in se requiescit ab omnibus operibus suis. notitiam repraesentans, in qua non habet uesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit. unde ipsum septenarium numerum sancto spiritui quodammodo dedicatum commendat scriptura et nouit ecclesia. Hic est ergo liber creaturae caeli et terrae, quia in principio fecit deus caelum et terram secundum materiae quandam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter uerbo eius formanda fuerat, praecedens formationem suam non tempore, sed origine. nam utique cum formaretur, primum factus est dies;