# De Genesi Ad Litteram 5.6.1-21

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 5.6.1 to 5.6.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.6.1

Quod autem sequitur: non enim pluerat deus super terram, et homo non erat. qui operaretur terram, quo pertineat et quid nobis insinuet, indagare difficile est. tamquam ideo, antequam exortum est, fecit deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram; si enim post pluuiam fenum fecisset, pluuia magis exortum quam factum ab eo uideretur. quid enim? quod post pluuiam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem deo? cur autem non erat homo, qui operaretur terram? nonne iam sexto die fecerat hominem et septimo requieuerat ab omnibus operibus suis? an hoc recapitulando commemorat, quoniam, quando fecit deus omne uiride agri et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto. sed cum fecit deus omne uiride atque omne fenum agri, antequam exortum est super terram, non solum homo non erat. qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum. an ideo die tertio deus fecit ista, quia nondum erat homo, qui operando terram faceret ea? quasi uero tam multa ligna et tam multa genera herbarum non sine ulla opera hominum nascuntur ex terra. An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram et quia nondum erat homo, qui operaretur terram? ubi enim opera humana non est, per pluuiam ista nascuntur. sunt autem quaedam, quae etiam per pluuiam non nascuntur, nisi opera humana accedat. ideo nunc utrumque adiutorium necessarium est, ut cuncta nascantur; tunc autem utrumque defuit. ideo fecit haec deus potentia uerbi sui sine pluuia et sine opere humano. nam etiam nunc ipse facit, sed iam per pluuiam et per hominum manus, quamuis neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
