Latin
Book 6
Augustine, De Genesi Ad Litteram 6.24
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo ergo, inquiunt, renouari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? hoc plane recipimus secundum quendam modum et non hoc recipimus secundum quendam modum. non itaque inmortalitatem spiritalis corporis recipimus, quam nondum habuit homo, sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo. renouabimur ergo a uetustate peccati non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius. id est in corpus spiritale, cum efficiemur aequales angelis dei, apti caelesti habitationi, ubi esca, quae corrumpitur, non egebimus. renouabimur ergo spiritu mentis nostrae secundum imaginem eius, qui creauit nos, quam peccando Adam perdidit. renouabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induet incorruptionem, ut sit spiritale corpus, in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset. Denique non ait apostolus: corpus quidem mortale propter peccatum, sed: corpus mortuum propter peccatum.