Latin
Book 6
Augustine, De Genesi Ad Litteram 6.27
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc ergo renouamur secundum id, quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae; secundum autem corpus, quod seminatur animale et surget spiritale, in melius renouabimur, quod nondum fuit Adam. Dicit item apostolus: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam iustitiae, non spiritale atque inmortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis; hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. proinde illa stola prima aut ipsa iustitia est, unde lapsus est, aut, si indumentum corporalis inmortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam peruenire non potuit. dicitur enim et amisisse uxorem et amisisse honorem, qui speratum non acceperit illo, a quo sperabat, offenso.