# De Genesi Ad Litteram 6.6.1-12

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 6.6.1 to 6.6.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.6.1

In qua distributione operum dei partim ad illos dies inuisibiles pertinentium, in quibus creauit omnia simul, partim ad istos, in quibus operatur cotidie 'quidquid ex illis tamquam inuolucris primordialibus in tempore euoluitur. si non inportune neque absurde scripturae uerba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt, cauendum est, ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores adsequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. quamquam enim praecedentibus sermonibus. quantum potuerim, lectorem praestruxerim, plures tamen arbitror caligare in his locis et putare ita fuisse prius hominem in illo dei opere quo simul omnia creata sunt, ut aliquam uitam duceret, ut dei locutionem ad se directam, cum dixit deus: ecce dedi uobis omne pabulum seminale, discerneret, crederet, intellegeret. nouerit ergo, qui hoc putat, non hoc me sensisse neque dixisse. Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creauit deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed ne semen quidem uisibile hominis, putabit omnino non fuisse. redeat ergo ad scripturam, inueniet sexto die hominem factum ad imaginem dei, factos autem masculum et feminam. item quaerat, quando facta sit femina, inueniet extra illos sex dies; tunc enim facta est, quando deus de terra finxit adhuc bestias agri et uolatilia caeli, non quando uolatilia produxerunt aquae et animam uiuam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. tunc autem factus est homo et masculus et femina : ergo et tunc et postea. neque enim tunc et non postea aut uero postea et non tunc; nec alii postea, sed idem ipsi aliter tunc, aliter postea.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
