# De Genesi Ad Litteram 6.6.13-25

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 6.6.13 to 6.6.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.6.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.6.13

quaeret ex me: quomodo postea? respondebo: uisibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est, non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius. quaeret: tunc quomodo? respondebo: inuisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta. Hic forte non intelleget. subtrahuntur enim ei cuncta, quae nouit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. neque enim uel tale aliquid homo iam erat. cum in prima illa sex dierum conditione factus erat. datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo propter illa, quae in eis futura conserta sunt; uerum tamen ante omnia uisibilia semina sunt illae causae . sed non intellegit. quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam, ut scripturae dei credat et tunc factum hominem, quando deus, cum factus est dies, fecit caelum et terram, de quo alibi scriptura dicit: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et tunc, quando iam non simul sed suis quaeque temporibus creans finxit eum de limo terrae et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos nec tamen eos illo sexto die non factos intellegere scriptura permittit.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
