# De Genesi Ad Litteram 6.9.1-10

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 6.9.1 to 6.9.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.9.1

Nunc de homine quod coeptum est terminetur ea moderatione seruata, ut in profundo scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi quam adfirmandi temeritatem. quia enim nouerat Hieremiam deus, priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est; apertissime quippe dicit: priusquam te formarem in utero, noui te. ubi autem illum nosset, antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati adsequi uel difficile uel inpossibile est - utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Leui in lumbis Abrahae decimatus est, an in ipso Adam, in quo genus humanum tamquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam cum de limo formatus esset, an causaliter in his operibus factus, quae creauit omnia simul; an uero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinauit sanctos suos ante mundi constitutionem; an potius in omnibus praecedentibus causis, siue quas commemoraui siue quas non commemoraui, priusquam in utero formaretur —: non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Hieremiam constet ex quo est in hac luce a parentibus editus ex illo egisse uitam propriam, qua grandescens aetatis accessu posset uiuere seu male seu bene, antea uero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus. neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in utero Rebeccae nondum agentibus aliquid boni aut mali. Nec tamen frustra scriptum est nec infantem mundum esse a peccato, cuius est unius diei uita super terram, et illud in psalmo: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit, ed quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccauerunt. nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiciantur in prolem, quaecumque gratia dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud deum nec boni maliue agere quemquam, quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est, illamque sententiam, qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas et pro diuersorum meritis peccatorum in diuersa corpora esse detrusas, apostolicae non conuenire sententiae, cum apertissime dictum sit nihil egisse nondum natos siue boni siue mali.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
