Latin
7.21.17 to 7.21.27
Augustine, De Genesi Ad Litteram 7.21.17-27
Unproofread scanNot analysed yet
et utique hoc potius corpori esse simile deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. at si hoc corpus non est, quia certum est eas simulitudines corporum illic non solum memoriter detineri, uerum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari, quanto minus alia qualibet ui sua corpori esse anima similis potest! Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est omnem naturam atque substantiam, non quidem admittenda est ista locutio, ne non inueniamus, quomodo loquentes ea, quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus; non tamen nimis est de nomine laborandum. nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quattuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora, sed neque hoc esse, quod deus est. quid sit autem, non dicitur melius quam anima uel spiritus uitae. ideo enim additur" uitae", quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. quamquam et animam eundem aerem appellauerunt, ut iam non possit inueniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus nec deus est nec uita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec uita sine rationali mente, qualis est in pecoribus, sed uita nunc minor quam angelorum, et futura, quod angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic uixerit. Unde sit autem, id est de qua uelut materie facta sit uel de qua perfecta beataque natura defluxerit uel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur et quaeritur, illud tamen minime dubitandum est et, si aliquid antea fuit, a deo factum esse, quod fuit, et eam nunc a deo factam, ut anima uiua sit; aut enim nihil fuit aut hoc, quod est, non fuit. sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit, iam satis tractauimus.