# De Genesi Ad Litteram 7.27

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.27

Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest, utrum, si noluerit, conpellatur. sed melius creditur hoc naturaliter uelle, id est in ea natura creari, ut uelit, sicut naturale nobis est uelle uiuere; male autem uiuere iam non est naturae, sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur. Frustra ergo iam quaeritur, ei qua ueluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies; sicut enim illa, quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. quodsi et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis — non tamen et ipsa instituta nisi a deo, ex quo sunt omnia — quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut uox cantum, quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
