# De Genesi Ad Litteram 7.28.17-22

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 7.28.17 to 7.28.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.28.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.28.17

sed si possunt haec melius intellegi, non solum non resisto, uerum etiam faueo. Nunc tamen de anima, quam deus inspirauit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex deo sic est, ut non sit substantia dei et sit incorporea. id est non sit corpus, sed spiritus, non de substantia dei genitus nec de substantia dei procedens, sed factus a deo, nec ita factus, ut in eius naturam natura ulla corporis uel inrationalis animae uerteretur, ac per hoc de nihilo; et quod sit inmortalis secundum quendam uitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam uero mutabilitatem, qua potest uel deterior uel melior fieri, non inmerito etiam mortalis possit intellegi, quoniam ueram inmortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: qui solus habet inmortalitatem. cetera, quae in hoc libro locutus sum disceptando, ad hoc ualeant legenti, ut aut nouerit, quemadmodum sine adfirmandi temeritate quaerenda sint, quae non aperte scriptura loquitur, aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiuerit sciam, ut, si me potest docere, non abnuam, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
