Latin
7.28.7 to 7.28.16
Augustine, De Genesi Ad Litteram 7.28.7-16
Unproofread scanNot analysed yet
tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, uel potius nulla ante producta erant. neque enim dictum est: et finxit deus adhuc de terra ceteras bestias agri et cetera uolatilia caeli, quasi quae minus uel terra sexto die uel aqua quinto die produxerit, sed omnes bestias, inquit, et omnia uolatilia. necnon et illud cogitet, quemadmodum deus et sex diebus fecerit omnia: primo ipsum diem, secundo firmamentum, tertio speciem maris et terrae atque ex terra herbam et ligna, quarto luminaria et sidera, quinto aquarum animalia, sexto terrae, et postea dicatur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, quandoquidem, cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem; quomodo etiam omne uiride agri fecerit, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur; tunc enim factum, cum exortum est, non, antequam exoreretur, quis non diceret, nisi scripturae uerba reuocarent? meminerit etiam scriptum esse: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et uideat, quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. curet quoque ostendere, quomodo utrumque sit uerum, quod contrarium uideri potest, et deum in die septimo ob omnibus operibus suis requieuisse, quod Geneseos liber dicit, et usque nunc eum operari, quod dominus dicit. respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata. His enim omnibus diuinae scripturae testimoniis, quam esse ueracem nemo dubitat nisi infidelis aut inpius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus deum ab exordio saeculi primum simul omnia creauisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, uerum etiam futura fecit omnipotens et ab eis factis requieuit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium, quia et consummauerat ea propter omnium generum terminationem et inchoauerat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata requiesceret, propter inchoata usque nunc operaretur.