Latin
8.10.1 to 8.10.18
Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.10.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit operari —hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur —an eundem paradisum operari, id est ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in paradiso. Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: nec erat homo, qui operaretur terram —eadem quippe locutio est: operari terram, quae: operari paradisum —ambiguam sententiam ad utrumque tractemus. si enim non est necesse, ut accipiamus "paradisum custodire", sed "in paradiso", quid ergo in paradiso custodire? nam quid operari in paradiso, iam, ut uisum est, disseruimus. an ut quod operaretur in terra per agriculturam, in se ipso custodiret per disciplinam, id est ut, sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti domino suo, ut sumto praecepto oboedientiae fructum, non spinas inoboedientiae redderet? denique, quoniam similitudinem a se culti paradisi in se ipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit. spinas, inquit, et tribulos pariet tibi. Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret?