Latin
8.10.33 to 8.10.34
Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.10.33-34
Unproofread scanNot analysed yet
ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se quam illius supra se delectatus dominationemque eius contemnens tutus esse non possit.