Latin
Book 8
Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.13
Unproofread scanNot analysed yet
Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura —quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus —,ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum. Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: . ,noli tangere hanc herbam* —si forte uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit —sequetur quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam alteri, quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur ? Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.