Latin
Book 8
Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca quisquis intellegere conatur, quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere inmortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus, moueat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse adsequi, nisi prius intellexerit, quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud, quod supra est! Adfecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam se ipsam cum corpore per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si posset diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inueniet ea, quae per spatia locorum mouentur, nisi ab eis, quae loco fixa sunt, non moueri. non enim mouetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo, uelut inmoto cardine, moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum mouetur stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium, quod mouetur; sic plantae in talo est articulus, quo stante moueatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa. et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo, quod loci spatio non mouetur, agi ualeat, quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille, qui motus est, a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, inmoto articulo sui cardinis innitatur. Porro, si in corpore nullum membrum per locum uoluntas monet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis, quae mouetur, et illa, qua fixa fit, ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id, quod mouendum est, innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus inpleat, sicut aqua utrem sine spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et inperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet nec aliquas loco mouet nisi per illas, quas loco non mouet!