# De Genesi Ad Litteram 9.1

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.1

Et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa. et omne quodcumque uocauit illud Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. ipsi autem Adam non est inuentus adiutor similis ei et inmisit deus extasin in Adam, et obdormiuit. et accepit unam costarum eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. et dixit Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro suo sumta est. et propter hoc relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur ad uxorem suam; et erunt duo in carne una. si aliquid adiuuant lectorem, quae libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius inmorari, quod finxit adhuc deus de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; cur enim dictum sit "adhuc". id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam, quantum potuimus, in praecedentibus intimauimus. et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter adtendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus adtendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari. Si quem autem mouet, quia non dixit: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et de aquis omnia uolatilia caeli, sed tamquam utraque genera de terra finxerit, et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, uideat duobus modis esse intellegendum: aut tacuisse nunc, unde finxerit uolatilia caeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur deum finxisse, sed tantummodo bestias agri, ut uolatilia caeli etiam tacente scriptura intellegamus unde finxerit, uelut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta; aut terram uniuersaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi caelestium laudibus terminatis ad terram facta est conuersio sermonis et dictum: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi et cetera, nec postea dictum est "laudate dominum de aquis". ubi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant dominum? ubi etiam reptilia et uolatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant dominum? secundum istam uniuersalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: deus, qui fecit caelum et terram, siue de terra siue de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata ueraciter intelleguntur.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
