Latin
9.12.13 to 9.12.20
Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.12.13-20
Unproofread scanNot analysed yet
cui rei maxime ordo narrationis huius inuigilat. Deinde, numquid ignorabat deus nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? an opus erat, ut hoc etiam homo ipse cognosceret et eo commendatiorem haberet mulierem suam, quod in omni carne creata sub caelo et de hoc aere sicut ipse uiuente nihil eius simile inuenerit? mirum, si hoc scire non posset nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. si enim deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quo modo et praeceptum dedit, quo modo et peccantem interrogauit atque iudicauit; si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum ille omnia, cui non credebat, adduxerit, an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum. Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod inpossibile uideri uanis atque incredulis potest aut ipsi auctoritati sanctae scripturae uelut testificatione contraria repugnare id pro meis uiribus, quantum deus adiuuat, disserendo demonstrem neque inpossibile esse neque contrarium, quod autem possibile quidem adparet nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum uel etiam stultum quibusdam uideri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tamquam rerum gestarum naturali uel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamuis eius expositionem uel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus aut in tempus aliud differamus.