Latin
Book 9
Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Uideamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem quemadmodum haec accipi possint. et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli: unde iam quod uisum est et quantum uisum est disseruimus. et adduxit ea omnia ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. quomodo haec adduxerit deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuuare nos debet, quod de bipertito opere diuinae prouidentiae in libro superiore tractauimus. neque enim sicut indagant atque adigunt uenantes uel aucupantes ad retia quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est aut uox aliqua iussionis de nube facta est eis uerbis, quae rationales animae audientes intellegere atque oboedire adsolent. non enim hoc acceperunt ut possint bestiae uel aues; in suo tamen genere obtemperant deo, non rationali uoluntatis arbitrio, sed sicut mouet ille omnia temporibus oportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in uerbo eius quid quo tempore fieri debeat, et illo non temporaliter moto mouentur ipsa temporaliter, ut in his, quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant, Omnis enim anima uiua, non solum rationalis sicut in hominibus, uerum etiam inrationalis, sicut in pecoribus et uolatilibus et piscibus, uisis mouetur. sed anima rationalis uoluntatis arbitrio uel consentit uisis uel non consentit; inrationalis autem non habet hoc iudicium, pro suo tamen genere atque natura uiso aliquo tacta propellitur. nec in potestate ullius animae est, quae illi uisa ueniant siue in sensus corporis siue in ipsum spiritum interius, quibus uisis adpetitus moueatur cuiuslibet animantis. ac sic cum ea uisa per angelorum oboedientiam desuper ministrantur, peruenit iussio dei non solum ad homines nec solum ad aues et pecora, uerum etiam ad ea, quae sub aquis latent —sicut ad cetum, qui gluttiuit Ionam —nec solum ad ista maiora, uerum etiam ad uermiculum; nam et huic legimus diuinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo propheta requieuerat. si enim homini donauit deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita nec tantum domesticas aues, sed etiam libere uolitantes quaslibet etiam saeuas feras et capere et mansuetas facere et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis, cum earum adpetitus et dolores captans paulatimque inlectando, premendo laxandoque moderans agresti eas exuit consuetudine et tamquam humanis moribus induit: quanto magis angeli hoc possunt, qui iussione dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili ueritate perspecta mouentes se per tempus et corpora sibi subdita per tempus et locum agilitate mirabili et uisa, quibus moueatur, et adpetitum carnalis indigentiae ualent efficere omni animae uiuae, ut quo eam uenire opus est nesciens adducatur!