Latin
Book 9
Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.19
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per hoc etiam illa extasis, quam deus inmisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intellegitur ad hoc inmissa, ut et ipsius mens per extasin particeps fieret tamquam angelicae curiae et intrans in sanctuarium dei intellegeret in nouissima. denique euigilans tamquam prophetia plenus, cum ad se adductam mulierem suam uideret, eructuauit continuo, quod magnum sacramentum commendat apostolus: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est . et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quae uerba cum primi hominis fuisse scriptura ipsa testetur, dominus tamen in euangelio deum dixisse declarauit; ait enim: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxor. i suae, et erunt duo in carne una, ut hinc intellegeremus per extasin, quae praecesserat in Adam, hoc eum diuinitus tamquam prophetam dicere potuisse. sed iam iste huius libri terminus placet, ut ea, quae sequuntur, ab alio exordio renouent intentionem legentium.