Latin
Book 1, CAPUT XXI.- In vera. 31, cur dicitur, Dona valde
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
5i. Sane non est negligenter praetereundum quod dictum est, Et vidit Deus omnia quacumque fecit, esse bona valde. Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum, Vidit Deus quia bonum eat: cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere bona, nisi adderetur et valde. Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quæque genere constituta; quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quae istis singulis in unum collectis impletur? Omnis enim pulchritudo quæ partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, si nasum solum, si solas genas, aut solum caput, aut solas manus, aut solos pedes, et caetera si pulchra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quae singula pulchra sunt, conferunt pulchritudinem suam: ila ut manus pulchra, quae cHam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amiltat gratiam suam, et cætera sine illa inhonesta sint? Tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant 1, cnm in universun aliquid conveniunt atque conCurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichæi considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulchritudinem, et vidcrent quemadmodum Detis fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Quia etiam in sermone aliquo ornato atque composito si consideremos singulas syllabas, vel eliam singulas litteras, quae cum sonuerint statini transeunt, non in eis invenimus quid delectet atque laudandum sit. Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris, sed de omnibus pulcher est.