Latin
Book 1, Chapter 10
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
i6. Et facta est vespera I, et factum eat mane diei unus. Et hic calumniantur Manichaei, dum putant ita dictum esse, quasi a vespera dies. coeperit. Non intelligunt operationem illam qua lux facta est, et divi sum est inter lucem et tenebras, et vocata est lui dies, et tenebræ nox; hanc ergo totam operationem non intelligunt ad diem pertinere: post bane autem operationem tanquam finito die facta est vespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum tactum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim cum factum est mane, et transactus est unus dies, incipit operalio, quæ sequitur ab ipso mane quod jam factum est, et post ipsam operationem fit vespera, deinde mane, et transit alter dies: atque ita deinceps caeteri dies transeunt.