Latin
Book 1, Chapter 12
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.12.18
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Deus, Congregetur aqua, qum eat sub cœlo, in congregationem unam, et appareat arida; et sic factum est. Et congregata est aqua, quæ erat sub caelo, in congregationem unam, et apparuit arida. Et vocavit Deus aridam, terram; et congregationem aquæ vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est. In isto loco Manichaei dicunt: Si totum aquis pleuum erat, quomodo poterant aquae congregari in unum? Sed jam superius dictum est, nomine aquarum materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur, Congregetur aqua, quæ eat sub coelo, in congregationem unam; hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae visibilcs. Ipsa enim congregatio in unum, ipsa est aquarum istarum formatio, quas videmus et tangimus. Omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur, Appareat arida, quid aliud dici intelligendum est, nisi at illa materies accipiat visibilem formam, qnam nunc habet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo quod nominabatur terra invisibilis et incomposita, materiae confusio et obscuritas nominabatur; et quod nominabatur aqua super quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur. Nune vero aqua ista et terra formantur ei illa materia, quæ ipsis nominibus appellabatur, antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet. Sane dicitur, in hebraea locutione omnem aquarum congregationem, sive salsarum sive dulcium, mare appellari.