# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.13.19

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.13.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.13.19

Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuh ferentem semen secundum suum genus et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Et sic eat factum. Et ejectt terra herbam pabuli, ferentem semen secundum suum genus, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen eat in se secundum suam simliiudinem, secundum suum genus super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta eat vespera, et factum est mane dies tertius (Gen. III, 17-19). Hic solent dicere: Si Deus jussit nasci de terra herbam pabuli; et lignum fructiferum, quis jussit nasci tantas herbas vel spinosas vel venenosas, quae ad pabulum non proficiunt,et tam multa ligna quae nutlum fructum ferunt? Quibus sic respondendum est, ut nulla indignis aperiantur mysteria, neque ostendatur in qua figura futurorum ista sic dicta sint.. Ergo dicendutn est, quod per peccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas pareret: non ut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen. semper bominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Herbae autem venenosæ ad poenam, vel ad exercitationem mortalium creatae sunt; et hoc totum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas vero arbores insultatur hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia; et timeant ne deserat eos Deus, quia ct ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est scriptum, quod terra aliud protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa: post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa de terra nasci, credo propter eam causam quam diximus. Sic enim dicitur ad primum hominem posteaquam peccavit: Maledicta erit terra tibi in, omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vi- tuæ: Spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore νultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus ea; quia terra es, et in terram ibis.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
