# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.17.28

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.17.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.17.28

Sed tamen novcrinL in catholica disciplina spirituales fideles non credere Deum forma corporea definitum; et quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Cum enim dixisset, Facia. mus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; addidit continuo, Et habeat potestatem piscium maris et volatilium cæli, et caetera: ut intelligeremus non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem qua omnia pecora superat. Omniaenim animalia cætera subjecta sunt homini, non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent: quamvis cuamcorpus nostrum sic fabricatum sit, ut indicet nos melioresesse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim animalium corpora, sive quae in aquis, sive quæ in terra vivunt, sive quæ in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta siciit hominis corpus. Quo significatur, etiam animum nostrum in superna sua t, id est in æterna spiritualia,. crectum esse debere. Ila intelligitur per animummaxime, attestante etiam erecta corporis forma, homo lactus ad imngincm ct similitudinem Dei.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
