# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.19.50

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.19.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.19.50

Quod autem scriptum est, Masculum et feminam fecit illos; et benedixit eoa Deus dicens, Crescite et multipticamini, et generate, et replete terram; rectissime quæritur quemadmodum accipienda sit conjunctio masculiet feminae ante peccatum, et ista benedictio qua dictum est, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram: utrum carnaliter, an spiritualiter accipicnda sit. Licet enim nobis eam etiam spiritualiter accipere, ut in carnalem fecunditatem post peccatum conversa esse credatur (a). Erat enim prius casta conjunctio masculi ct feminae; hujus ad regendum, illius ad obtemperandum accommodata: et spiritualis fetus intelligibilium et immortalium gaudiorum replens terrain, id est, vivificans corpus, et dominans ejus; id est, ita subjectum habens, ut nullam ex eo adversitatem, nullam molestiam patcretur. Quod ideo sic credendum est, quia nondum erant filii saeculi hujus antequam peccarent. Filii enim saeculi hujus generant etgenerantur, sicut Dominus dicit, cum in comparationefuturae vitae quoe nobis promittitur, carnalem istam generationem contemnendam esse demonstrat ( Luc. xx, 34-36 ).

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
