# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.20.31

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.20.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.20.31

Et quod eis dictum est, Habete potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et repentium omnium qucerepunt super terram: salvo quidem intellectu, quo manifestum cst omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamcn intelligitur etiam spiritualiter, ut omnes aflectioncs et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, ct eorum dominaremur per temperantiam et modestiam, Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in. fœdissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum ct morum optimorum, et vitæ aeternae, tanquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et her bis viridibus. Et hæc est hominis vita beata atquo tranquilla, cum omnes motus ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti et boni. Si autem non consentiunt, nihilominus I dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupigcentiae malae. De quibus jam nobis praecipitur, ut cas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, donec absorbeatur mors in victoriam ( I Cor., XV,54 ). Dicit enim Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis ( Galat. v, 24 ). Vel hinc enim quivis admoneri debet non carnaliter haec esse intelligenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus in Genesi dantur ad cibum, cum videamus leones, et accipitres, et milvos, et aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium. Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et desertis locis, ubi nec lignumnee herba nascitur (a).

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
