# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.22.34

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.22.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.22.34

Primo ergo hnjus locutionis regula in multis divinarum Scripturarum locis animadvertenda atqne discenda est 2. Quid euim aliud significat, quod dicitur Deus requievisse ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram, quam nobis daturus est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera fecerimus? Secundum ipsam figuram locutionis dicit ct Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Hom. VIII, 26). Non cnim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat aut angustias patiatur, qui secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus, qood ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est. Sie dicitur etiam illud: Tentat vos Dominus Deus nester, ut sciat si diligitis eum ( Deut. XIII, 3). Non enim. ut sciat ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in ejus dilectione profecerimus, tentari nos permittit. Secundum ipsam locutionem dicit et Dominus noster, nescire se diem et horam de fine saeculi (Matth. xxiv, 36). Quid enim potest esse quod ille nesciat? Sed quia hoc utiliter occultabat discipulis, nescientem se esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc figuram eliam Patrem solum dixit scire diem ipsum, quia eumdem Filium scire facerct. Ex hac figura multae quaestiones in divinis Scripturis, eis qui jam genus locutionis hujus noverunt, sine ulla difficultate solvuntur. Talibus locutionibus etiam abundat nostra consuetudo, cum dicimus lætumdiem, quia nos lætos facit; et pigrum frigus, quia nos pigros facit; et fossam cæcam, quia nos eam non videmus; et linguam politam, quia verba polita facit: postremo etiam quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab omnibus molestiis quieti sumus. Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescemus ab omnibus operibus nostris, si opera bona fecerimus: quia et ipsa bona opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui præcipit, qui viam veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, et vires implendi ea quae imperat, subministrat.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
