Latin
1.23.59.17 to 1.23.59.31
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.23.59.17-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta enim die dictum erat: Producat terra animan, vivam. Nam quinto die dictum erat: Producant aquce, non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum; quoniam corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tanquam in mari Gentium populus ille serviebatLegi (a). Istam vero animam vivam dicit, qua vita jam incipiunt aeterna desiderari I. Serpentes ergo et pecora quae terra producit, gentes significant jam stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod Petro demonstratum est in Actibus Apostojorum: Macta, et manduca. Etcum ille immunda diceret, responsum est ei: Quce Deus mundavit, tu ne immunda dixeris (Act. X, 13-15). Tunc tit homo ad imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista sexta aetate nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam, Et homo est, et quis agnoscet eum? Et quemadmodum in illo die masculus ct femina, sic et tn ista aetate Christus et Ecclesia. Et praeponitur homo in illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus cæli, sicut in ista aetate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam ejus, partim de Gentibus, partim de populo Judaeorum venerunt; ut ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali concupiscentiædediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quæ cum ipso sunt, herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus; sic ista atate spiritualis homo quicumque bonus minister csL Christi, et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis ei lege divina: partim ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tanquam herbis seminalibus; partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tanquam lignis fructiferis; partim ad vigorem lidei, spei et charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis viridibus, id est vigentibus, quæ nullo æstu tribulationum possint arescere.