# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.3.5

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.3.5

Quod autem sequitur in libro Geneseos, Terra autem erat invisibilis et incomposita, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant: Quomodo fecit Deus in principio cœlum et terram, si jam et terra erat invisibilis et incomposita? Ita, cum volunt Scripturas die vinas prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intelligunt. Quid enim manifestius did potuit, quam hoc dictum est, In principio fecit Deus cœlum et terram; terra autem erut invhibilis et ineo. posita; id est, In priucipio fecit Deus cœlum et terram; terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret: antequam diceret, Fiat lux, et, Fiat firmamentum, et, Congregentur aquæ, et, Appareat arida, et caetera quae in eodem libro sic exponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea parvuli capere? Quai omnia continent lam magna mysteria, ut quisquis-ea didicerit, omnium hæreticorum vanitatem vel doleat quia homines sunt, vel derideat quia superbi sunt.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
