Latin
Book 1, Chapter 3
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur in eodem libro, Et tenebrae erant super abyssum. Quod Manichaei reprehendunt dicentes: In tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intelligunt lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim norunt isti lucem, Risi quam carneis oculis vident. Et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis majoribus, sed ctiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic cohmt ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intelligamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud lumen de quo in Evangelio tegitur, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem νenientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Nam solis istius lumen non illuminat omnem hominem, sed corpus hominis et mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nos dicuntur aspicere. Illud autem lumen non irrationabilium avium i oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad ejus praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint (a), quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum. Ergo tenebræ erant super abyssum antequam lux ista fieret: de qua consequenter hoc loco dicitur.